- CABELGENSES
- CABELGENSESvulgo Cabillaux, nomen factionis in Hollandia exortae, sub A. C. 1350. cui opposita altera eorum, qui Hoekenses appellati amârunt, de quibus sic Ioh. a Leydis l. 29. c. 16. Annô D. 1350. ortae sunt proh dolor, in Hollandia, duae factiones ----- homines vero unius factionis assumpserunt nomen a quodam pisce marino, qui dicitur Asellus, i. e. Cabbeliau, ad denotandum, quod, sicut piscis ille in mari est devorator aliorum piscium, sic et isti essem domitores suorum adversariorum: et isti dicuntur Cabelgenses. Alterius vero factionis homines nominati sunt e contra Hoeckenses, trabentes vocabulum ab hamo, quasi dicerent. Hamus piscem prendere saepe solet etc. Vide ubi diximus de Asellata factione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.